monumenta.ch > Hugo de Folieto > 'Goliath' in 'De claustro animae, 1, 16'
Hugo de Folieto, De claustro animae, 1, CAP. XV. Quod poenitentibus sit misericors religio. <<<     >>> CAP. XVII. Quod bonis sit optima religio.

CAP. XVI. Quod perversis severa religio. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Perversis est severa religio. 2  Servat enim honestatem severitas, levitatem castigat, timetur ab indoctis: ipsa est decor senum, iuvenum virga, ornat praelatorum personas, colorat speciem virtutum. 3  Sicut enim rubor mistus candori, si competenter disponatur, faciem gratam reddit aspicientibus, sic severitas mista rectitudini, si bnf2495.49 v dulcedine condiatur, vultum religionis decorat. 4  Dulcedo praelati ad poenitentiam trahit, peccantem discipulum severitas corrigit, rectitudo dat legem delinquenti. 5  Sic nec severitas levitatem patitur, nec dulcedo dissolutionem, nec rectitudo lineam iustitiae transgredi permittit. 6  Unde Psalmista: dulcis et rectus dominus (Psal. XXIV). 7  Volunt quidam esse severi, sed nesciunt et dum volunt esse severi, crudeles efficiuntur. 8  Iram pro severitate, amaritudinem pro dulcedine, pro rectitudine crudelitatem ostendunt, et sic confunditur vultus religionis, ubi ex flamma crudelitatis ignescunt oculi, pallor miscetur livori, quia procedunt ex ira et amaritudine. 9  Ira praelati peccantem turbat, amaritudo persequitur, crudelitas affligit. 10  Ira praelati casum dat perverso, iustum vero provocat ad iram. 11  Duae sunt species perversitatis, scilicet apertae et occultae. 12  Sunt quidam adeo perversi, ut quod ipsi male operantur, defendant aperte; quod autem bene alii faciunt, detestentur et impugnent. 13  Incorrigibiles sunt: hoc solum quod volunt, esse bonum credunt; obedientiam autem nunquam aut negligenter implent, humiles fratres provocant, turbant silentium: Talium figuram gestabat Philisthaeus ille, qui egressus de castris philisthiim, provocabat filios Israel (I Reg. XVII). 14  Cuius magnitudo et amorum diversitas, moraliter statum perversorum (qui magni sunt apud semetipsos) et qualitates morum designant. 15  Ad hunc Philisthaeum expugnandum venisse David legitur. 16  Sed hoc bellum tribus modis fit: historialiter scilicet, mystice et moraliter, id est, inter Goliam et David, inter Christum et diabolum, inter quemlibet iustum et aliquod diaboli membrum. 17  Praecessit in re, contigit in mysterio, habetur et nunc in moribus. 18  Cum igitur mitteretur David a patre suo Isai ad visitandos fratres suos, qui erant in exercitu Israel: miserat enim eum, ut narrat historia, pater suus dicens: Fratres tuos visitabis si recte agant et cum quibus ordinati sunt disce. 19  Venit ergo in Magala ad exercitum; qui egressus, vociferatus erat in certabnf2495.50 rmine. 20  Direxerat enim Israel aciem, sed et Philisthiim ex adverso fuerant praeparati: et cucurrit David ad locum certaminis, interrogans si omnia recte agerentur erga fratres suos. 21  Cumque adhuc loqueretur David, apparuit vir ille spurius ascendens Goliath nomine, Philisthaeus de Geth ex castris Philisthinorum (ibid.). 22  Fratres tuos visitabis si recte agant, dicit historia, et cum quibus ordinati sunt disce. 23  Et Dominus in carne veniens visitavit nos, diligenter quaeque recte agere, vel cum quibus ordinate vivere debeamus, docens. 24  Quod et moraliter quotidie evenire cernimus, dum praelati quique subiectos suos rectitudinem bonae operationis docent, vel cum quibus ordinem bene vivendi tenere debeant, instruunt, ne, cum perverso perversus, vel cum tepido fratre noviter conversus societur. 25  Venit David ad exercitum Israel: et invenit eos vociferatos ad praelium, et Philisthiim ex adverso praeparatos. 26  Veniunt et inveniunt praelati quandoque fratrum discordiam. 27  Et cucurrit David ad locum certaminis, et interrogabat si omnia recte agerentur erga fratres suos. 28  Currunt praelati tam mentis affectu quam gressibus pedum, solliciti de salute suorum, investigantes si recta sunt opera eorum, an adhuc corrigenda videantur. 29  Inquirunt mores, discunt visu et auditu quae sit discordiae causa. 30  Unde Beda super Samuelem: « Nunc quoque, inquit, per sua membra Dominus idipsum agere non cessat, cum bonos a malis discernens, his sua munera partitur, illos dimittit inanes. 31  » Cum adhuc loqueretur David, apparuit ille vir spurius ascendens, Goliath nomine Philisthaeus de Geth et castris Philisthinorum. 32  Loquente vero aliquo iusto et docente quae recta sunt, et inquirente quid noceat, apparet ille spurius, id est, diabolus in corde alicuius descendens. 33  Unde? A cogitatu maligno ad verba convicii, a verbis convicii ad opera perversa. 34  Goliath nomine, id est, revelatus. 35  Quibus? Illis qui dicere possunt: Non enim ignoramus cogitationes eius. 36  Philisthaeus de Geth. 37  Philisthaeus, cadens potione interpretatur. 38  Cadens ab altitudine superbiae, potione desperationis imbutus, et oblitus misericordiae. 39  Geth, quod interpretatur torcular, Beda attestante, aptissime multitudinem pravorum designat, civitatem videlicet diaboli, ad bonorum in saeculo torbnf2495.50 vmenta semper exercitatam. 40  Sicut enim in torculari premitur uva, premitur et exprimitur, separatur vinum ab acinis, vinum transit ad convivium Domini; acinis autem datur locus in sterquilinio, sic a multitudine pravorum iusti calcantur; et sicut in torculari ab acinis vinum separatur, sic in tribulatione probantur iusti, iniusti autem tempore tentationis recedunt. 41  De Geth igitur Philisthaeus erat, unus de multitudine pravorum. 42  Et cassis aerea super caput eius, et lorica hamata induebatur; et ocreas aereas habebat in cruribus, et clypeus eius aereus tegebat humeros eius. 43  Cassis, lorica, ocreae et clypeus, diversa defensionis sunt genera, quibus sui ipsius (qui est caput omnium impiorum) diabolus stultitiam defendere conatur. 44  Moraliter autem perversi casside caput tegunt, dum perversae actionis intentionem laudant. 45  Sinistrum vero latus obumbrant clypeo, dum sinistram pravae actionis excusant partem. 46  Ocreas habent in cruribus, quae est quasi extrema pars corporis, quia usque ad finem in obstinatione perseverant. 47  Lorica induuntur, qua totum tegitur corpus, quando totam defendunt actionem. 48  Hae siquidem species armorum ex aere factae perhibentur esse, metallo videlicet caeteris amplius canoro. 49  Quia quidquid agit perversus, non humili confessione profitetur, nec ratione veritatis, sed clamoso strepitu saecularis eloquentiae defendit, et per exempla reproborum confirmat. 50  Unde sequitur, et armiger eius antecedebat eum. 51  Armiger Goliae quilibet reprobus esse potest, exempla cuius antecedunt et adiuvant ad confirmandam perversorum malignitatem. 52  Ex his auctoritas trahitur, ex his sumuntur defensionis arma, et haec est perversitas aperta. 53  Unde sequitur: Stans clamabat adversus phalangas Israel. 54  Stans clamat, quia in elationis monte perversus positus, voce detractionis, blasphemiae, et scandali humiles fratres qui Deum mente considerant, provocare non cessat. 55  Sic igitur perversitatis caput, est intentio pravae actionis; sinistrum latus, pars sinistra; crura, finis actionis; corpus, actio tota; cassis vero, intentionis commendatio; clypeus, sinistrae partis excusatio; duae ocreae persevebnf2495.51 rrantia et obstinatio; lorica, totius actionis aperta defensio. 56  His armis cognoscitur Philisthaeus, cum procedit ad praelium. 57  Sunt autem alii quorum perversitas est occulta, qui consilio suo fratres promovent ad iram, excitant ad rixas, qui consilio suo faciunt insurgere Absalon contra David, id est, filios spirituales contra eorum patres ad discordiam promovent, qui machinantur ut moriatur David in castris, sicut de Achitophel legitur (II Reg. XVII). 58  Sed utriusque severa debet esse religio, ut aperte perversis resistat in faciem, et occultorum consilia mutet. 59  Sic David Philisthaei frontem lapide comminuit, sic Chusi consilium destruxit Achitophel. 60  Frons Philisthaei est cognitio perversitatis. 61  Percutitur ergo Philisthaeus in fronte, quando perversitas insipientis agnita, reverberatur a sapiente. 62  Chusi autem interpretatur silentium; Achitophel vero ruina fratris. 63  Destruxit ergo consilium Chusi consilium Achitophel; quia per silentium, eorum qui sunt quasi ruina fratrum, annihilatur consilium. 64  Providet Chusi ne turbetur exercitus Israel, quia per silentium, impetus et incursus sermonum a conventu fratrum Deum videre cupientium rationabiliter arcentur. 65  Haec duo ad severitatem, rarus scilicet sermo et rigor sermonis, pertinent. 66  Rarus enim sermo concordiam servat, rigor sermonis corrigit emendanda. 67  Affabilis est severitas non garrula, asperitatem monstrat, sed non est litigiosa. 68  Severitas a crudelitate differt; haec corrigit, illa cruciat; haec iustis convenit, illa perversos comitatur. 69  Minatur severitas, sed non maledicit. 70  Maledixit Philisthaeus David, sed non maledixit David Philisthaeo. 71  Tu venis, inquit, ad me cum gladio et hasta et clypeo, ego autem venio ad te in nomine Domini exercituum (I Reg. XVII). 72  Maledicunt Philisthaeo multi, nec veniunt ad eum in nomine Domini. 73  Maledicit ille Philisthaeo qui, cum ad aliquem cadentem potione diaboli properat corrigendum, non humilitatis verba sed superbiae, non exhortationis sed iracundiae, non blandimenta sed opprobria profert. 74  Nec venit in nomine Domini ad Philisthaeum, qui religioni vel nobilitati suae, seu etiam scientiae litterarum, qua praevalet, et non divinae gratiae tribuit quod perversum corrigit. 75  Sic multi bnf2495.51 v veniunt, et ideo non tradit Deus Philisthaeum in manus eorum. 76  Quod non maledixit David Philisthaeo, benignitatis est; quod Deo ascripsit sui adventus efficaciam, humilitatis; quod autem minatus est, severitatis. 77  Sed quid minatur? Auferam, inquit, caput tuum a te, et dabo cadavera castrorum Philisthiim avibus coeli et bestiis terrae (ibid.). 78  Caput Philisthaei, diabolus dicitur; cadavera vero castrorum Philisthiim, carnales affectus reproborum (qui sunt castra diaboli) moraliter designant. 79  Cadaver est quasi caro data vermibus. 80  Sicut enim caro putrida vermibus nutrimentum praestat, sic carnales affectus cogitationes perversas nutriunt. 81  Aves coeli illos designant, qui alis contemplationis ad cogitanda coelestia sublevantur. 82  Bestiis terrae coapiantur illi qui terram suam noverunt excolere, qui necessitati fratrum terrena ministrant, rei familiaris curam gerentes, quos alibi designant Rachel et Lia (Gen. XXIX), Martha et Maria (Luc. X). 83  His avibus coeli et his bestiis terrae cadavera castrorum Philisthiim, id est, carnales affectus reproborum, dantur ad corrigendum. 84  Sic igitur corrigit aperte religio perversos, sic occulte perversorum providet consilio.



Hugo de Folieto, De claustro animae, 1, CAP. XV. Quod poenitentibus sit misericors religio. <<<     >>> CAP. XVII. Quod bonis sit optima religio.
monumenta.ch > Hugo de Folieto > 'Goliath' in 'De claustro animae, 1, 16'

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik